Scribas ad nos

Ad dextram, scribere ad nos potes. Scribas nomen tuum, cursualem electronicam, et nuntium.

Contact Us

Use the form on the right to contact us. Please include your full name, email address, and your message. 

 

Nomen (name)
Nomen (name)
         

123 Street Avenue, City Town, 99999

(123) 555-6789

email@address.com

 

You can set your address, phone number, email and site description in the settings tab.
Link to read me page with more information.

atd-spring-infra.jpg

MMXVII-Latine

Conventiculum Lexintoniense 20 - 26 m. Iulii 2017

Conventus XIV Academiae Latinitati Fovendae 27 - 31 m. Iulii 2017

in Universitate Studiorum Kentukiana

 

Litteris Latinis deditos linguaeque Latinae studiosos hortamur, quicumque studium litterarum Latinarum cum Latine sermocinandi et scribendi consuetudine copulare soleant, ut ambobus conventibus intersint. Pretium adeundi ab unoquoque poscetur haud magnum: nam thaleros centenos vicenos (120) solvent singuli, ut aditum et in conventiculum et in conventum habeant. Scitote nos adeundi pretium iis rependere non posse, qui post pecuniam erogatam participandi consilium mutaverint.

Pecunia pro aditu persolvenda ad KALENDAS MAIAS erit, quae est nominibus accipiendis et inscribendis DIES PRAESTITUTA.

Omnes, qui et conventiculo et conventui ALF XIV interesse volueritis, ad Terentium Tunberg, linguae Latinae professorem, scribatis oportebit, cuius est haec inscriptio cursualis electronica: terence.tunberg@gmail.com.

conventiculum-mmxvii

Conventiculum 2017

Multi homines tam iuvenes quam aetate provecti ad conventicula nostra veniunt, ut peritiam aliquam ex tempore et Latine de multis argumentis sermocinandi adipiscantur. Id tantum in ipsis sessionibus agitur ut conventiculi participes usu atque exercitatione Latine loquendi, audiendi, scribendi assuefiant. Non solum disseritur et disputatur de litteris deque libris, sed argumenta quoque nostra ad res cottidianas, familiares, domesticas spectant.

Huiusmodi conventicula linguam Latinam discere iam ingredientibus nec ultra elementa prima progressis haud sunt idonea. Itaque invitantur illi qui monumenta scripta satis bene legere queant, qui verborum constructionem legesque grammaticas magna saltem ex parte compertas habeant. At peritia Latine loquendi nequaquam est necessaria. Etiam homines Latine sermocinandi nondum peritos invitamus, ut colloquiis Latinis nobiscum fruantur.

Credimus sessiones nostras litterarum magistris, professoribus, omnibus, qui aliquam Latine sermocinandi, disputandi, scribendi facultatem consequi cupiant, magno fore subsidio et emolumento. Prosunt conventicula nostra vel illis qui Latine loqui et scribere sciant, sed occasionem expetant facundiae exercendae commodam et iucundam. Denique, id quod haud minimi momenti videtur, saepe iis usu venit, qui nostris interfuerint sessionibus, ut postea inveniant scripta sese Latina quodammodo facilius, citius, melius legere et intellegere posse—idque multo maiore cum fructu.

Neque praetermittendum est illud, quod dirigentur colloquia nostra ad normas loquendi et dicendi, quas secuti sunt auctores probati, qui ‘aurei’ et ‘argentei’ nonnumquam appellantur, quorum sermo ad omne argumentum mirum in modum accommodatus atque elegantia quadam insignis esse videatur. Multum temporis in scriptis auctorum Latinitatis Latine explicandis collocare solemus, ut et colloquia nostra sermone auctorum quodammodo ditentur et colloquiis nostris ad scripta Latina intellegenda iuvemur.

Ad vocabula scilicet in linguam Latinam aetate recentiore inducta confugiendum aliquando est. Hac in re praecones litterarum renatarum optimos, qualis fuit Laurentius Valla, qualis Erasmus Roterodamus, qualis Marcus Antonius Muretus, quales alii permulti, imitari volumus, qui ut proprietates linguae Latinae antiquas servare studebant, ita vocabula quaedam recentiore aevo nata, cum opus fuerat, non gravate usurpabant. Fontes igitur quidam in conventiculo aperientur unde sodales nostri verba recentiora commode mutuentur. Praeterea quibus sermonibus conveniant vocabula recentiora novatave, quibus sufficiant antiqua, omnes una et coniunctim considerabimus.

Die conventiculi primo (h. e. mensis Iulii vicesimo) nullae erunt sessiones ordinariae, sed convivium initiale et aditiale (ut sic dicamus) ab hora sexta vespertina ad nonam decimamve celebrabitur, cui convivio ut unusquisque intersit enixe rogamus et obtestamur. Quolibet sermone, sive patrio sive alio, in convivio aditiali licebit comissantibus uti—quamquam auctores sumus ut etiam in primo illo congressu participes, si voluerint, Latine loquantur. Attamen, convivio aditiali peracto, nihil inter ipsas sessiones dicetur nisi Latine, nullam per totum conventiculum linguam usurpabimus nisi Latinam.

conventus-xiv.jpg

Conventus XIV ALF

DE ITINERIBUS oratores omnes alius aliter disserent.

Orationes coram omnibus in conventum congregatis habebunt hi homines doctissimi:

Arrington, Ionathas — Americanus
Bryant, Petrus — Australianus
Dragnev, Demetrius — Bulgarus
Fontanus (Fontaine), Michael — Americanus
Fritsch, Andreas — Germanus
Harris, Iason — Hibernus
Krause, Pistorius — Americanus
Laes, Christianus — Belga
Marongiu, Paula — Itala
McGowan, Matthaeus — Americanus
O'Cleirigh, Patricius — Hibernus Canadensis
Oenus (Owens) Patricius — Americanus
Pascual Barea, Ioachimus — Hispanus
Pettersson, Daniel — Suetus
Ribeiro, Lenia — Brasiliana
Robertson, Aprilis — Americana
Roggen, Vibecca — Norvega
Sacré, Theodericus — Belga
SantaMaria, Maria Theresa — Hispana
Spataro, Robertus — Italus
Tipton, Iosephus — Americanus
Ventaria, Christina (Domokos, Gyöngyi) — Hungarica
Watanabe, Accius — Iaponicus

Epitoma uniuscuiusque orationis infra legi potest.

Lexintonia est urbs modica, tamen pulchra, cauponis, popinis, viridariis, aliis emolumentis satis bene instructa atque in regione amoenissima sita. Homines Europaei itinera Lexintoniam facturi e multis urbibus in Europa sitis nonnullas urbes Americanas (Atlantam, Cincinnatos, Chicagum, Detroitum, Carolinopolim [vulgo ‘Charlotte’]) petere poterunt, unde Lexintoniam recta via perveniant. Ne multa dicamus, plerisque Lexintoniam petentibus non erit necesse nisi semel consistere et in aliam aeronavem inscendere.

Sedes praeterea vitae cuiusdam communis et Latinae Lexintoniae exstat. Instituto studiis Latinis provehendis apud Universitatem studiorum Kentukianam anno MMI condito, multi discipuli ex omni Americae Septentrionalis angulo necnon ex terris externis (inter quas Australia, Brasilia, Columbia, Italia, Francogallia, Batavia, Britannia iam numerantur) Lexintoniam petunt, ubi litterarum Latinarum monumenta non tantum a Romanis antiquis tradita, sed etiam aetate recentiore condita legant, Latine de iis disceptent, Latine scribant, Latine inter se loquantur, Latine denique vivant. Conventicula quoque studiosis Latine colloquendi destinata quotannis tempore aestivo Lexintoniae celebrantur. Permulti homines (plus minusve septuageni singulis annis) ex omnibus paene terris continentibus Lexintoniam confluunt, ut his conventiculis intersint.

Grex-strenuus

DE CIBO

Nonnullae popinae, cauponae, ganeae tam in Academiae regione, quam paulo extra Academiae fines positae sunt, quas conventuum nostrorum participes pedibus adire possint.

DE DEVERSORIIS

Quamquam deversoria nonnulla Lexintoniae exstant, ubi conventiculi et conventus participes satis commode mansitare queant, auctores tamen sumus ut quam plurimi cubicula in discipulorum xenodochio quaerant, quippe ubi prope a conventiculi et conventus sede pernoctare, pretiumque deversandi minimum exsolvere possint. Nam qui diaetam inibi cum contubernali communicare voluerit, circiter quadragenos (40) thaleros (vectigalibus inclusis) noctibus singulis solvet. Quicumque autem diaetam (in hisce diaetis etiam sunt balneum et culina) suam et propriam habere voluerit, octogenos (80) thaleros (vectigalibus inclusis) noctibus singulis erogabit.

Oportet tamen lectores intellegere haec pretia nobis tempore aestivo esse anno bis millesimo sexto decimo indicata, et fieri posse ut nobis insciis mutentur.

Participes conventiculi et conventus pretium deversandi neque in antecessum neque nobis, sed ipsis deversorii ministris solvent.