Contact Us

Use the form on the right to contact us.

You can edit the text in this area, and change where the contact form on the right submits to, by entering edit mode using the modes on the bottom right. 

           

123 Street Avenue, City Town, 99999

(123) 555-6789

email@address.com

 

You can set your address, phone number, email and site description in the settings tab.
Link to read me page with more information.

spring-atd-top.jpg

MMXVIII-Latine

Conventiculum nostrum anno bis millesimo duodevicesimo

a mensis Iulii die vicesimo quarto (24) usque ad diem tricesimum primum

prope sedem Academiae Kentukianae (31) agitabitur

 

DE CONVENTICULIS NOSTRIS

Eo in primis proposito ad conventicula nostra veniunt tot homines tam iuvenes quam aetate provecti, ut peritiam aliquam ex tempore et Latine de multis argumentis sermocinandi adipiscantur.  Id tantum in ipsis sessionibus agitur ut conventiculi participes facultate Latine loquendi, audiendi, intellegendi, scribendi assuefiant.  In hoc tantum cottidie ab horis matutinis usque ad vespertinas summa opera et contentione incumbitur.  Non solum disseritur et disputatur de litteris deque libris, sed argumenta quoque nostra ad res cottidianas, familiares, domesticas spectant.

Huiusmodi conventicula linguam Latinam discere iam ingredientibus nec ultra elementa prima progressis haud sunt idonea.  Itaque invitantur illi qui monumenta scripta satis bene legere queant, qui verborum constructionem legesque grammaticas magna saltem ex parte compertas habeant.  At peritia Latine loquendi nequaquam est necessaria. Etiam homines Latine sermocinandi nondum peritos invitamus, ut colloquiis Latinis nobiscum fruantur.

Credimus sessiones nostras litterarum magistris, professoribus, omnibus, qui aliquam Latine sermocinandi, disputandi, scribendi facultatem consequi cupiant, magno fore subsidio et emolumento.  Prosunt conventicula nostra vel illis qui Latine loqui et scribere sciant, sed occasionem expetant facundiae exercendae commodam et iucundam.  Denique, id quod haud minimi momenti videtur, saepe iis usu venit, qui nostris interfuerint sessionibus, ut postea inveniant scripta sese Latina quodammodo facilius, citius, melius legere et intellegere posse - idque multo maiore cum fructu.

Neque praetermittendum est illud, quod dirigentur colloquia nostra ad normas loquendi et dicendi, quas secuti sunt auctores probati, qui ‘aurei’ et ‘argentei’ nonnumquam appellantur, quorum sermo ad omne argumentum mirum in modum accommodatus atque elegantia quadam insignis esse videatur.  Multum temporis in scriptis auctorum Latinitatis Latine explicandis collocare solemus, ut et colloquia nostra sermone auctorum quodammodo ditentur et colloquiis nostris ad scripta Latina intellegenda iuvemur.

Ad vocabula scilicet in linguam Latinam aetate recentiore inducta confugiendum aliquando est. Hac in re praecones litterarum renatarum optimos, qualis fuit Laurentius Valla, qualis Erasmus Roterodamus, qualis Marcus Antonius Muretus, quales alii permulti, imitari volumus, qui ut proprietates linguae Latinae antiquas servare studebant, ita vocabula quaedam recentiore aevo nata, cum opus fuerat, non gravate usurpabant. Fontes igitur quidam in conventiculo aperientur unde sodales nostri verba recentiora commode mutuentur.  Praeterea quibus sermonibus conveniant vocabula recentiora novatave, quibus sufficiant antiqua, omnes una et coniunctim considerabimus.

terentius-adloquitur.jpg

DE DIE PETITIONIBUS ACCIPIENDIS DICTA

Quaesumus ut omnes, quicumque conventiculo interesse constituerint, pecuniam pro aditu (et pro deversorio, si in discipulorum hospitio pernoctare decreverint) ad KALENDAS MAIAS persolvant.  At quo quis maturius rogaverit ut in conventiculum conscribatur, eo verisimilius erit locum ei dari posse.  Nam nobis haud plus sexaginta homines in conventiculum Lexintoniense anno bis millesimo duodevicesimo licebit admittere.

Scitote nos nec adeundi nec deversorii pretium iis rependere posse, qui post pecuniam erogatam participandi consilium mutaverint.

 

DE NOMINIBUS DANDIS

Omnes qui huic conventiculo interesse meditamini ad Terentium Tunberg, linguae Latinae professorem, scribatis oportet, cuius est haec inscriptio cursualis electronica: terence.tunberg@gmail.com.

 

DE DIE PRIMO

Die conventiculi primo (h. e.  mensis Iulii vicesimo quarto) nullae erunt sessiones ordinariae, sed convivium initiale et aditiale (ut sic dicamus) ab hora sexta vespertina ad nonam decimamve celebrabitur, cui convivio ut unusquisque intersit enixe rogamus et obtestamur. Quolibet sermone, sive patrio sive alio, in convivio aditiali licebit comissantibus uti—quamquamauctores sumus ut etiam in primo illo congressu participes, si voluerint, Latine loquantur.  Attamen, convivio aditiali peracto, nihil inter ipsas sessiones dicetur nisi Latine, nullam per totum conventiculum linguam usurpabimus nisi Latinam.

 

participes-aribus arrectis.JPG

DE PRETIO ADEUNDI

Quicumque conventiculo quidem interesse, sed suum ipsius deversorium invenire voluerit, thaleros centum et quinquaginta (150) solvet, ut aditum in conventiculum habeat.

Quicumque et conventiculo interesse et in discipulorum hospitio pernoctare voluerit, pretium nobis non solum adeundi, sed etiam in discipulorum aedibus deversandi in antecessum persolvet.

I. Qui diaetam cum alio homine communicare, et mantelia linteaque sua secum ferre voluerit, trecentos nobis thaleros et nonaginta quinque (395) dabit (i. e. pro aditu thaleros 150, et pro deversorio thaleros tricenos quinos singulis noctibus exsolvet).

Duo homines si in eadem diaeta commorati erunt, suum uterque cubiculum habebit proprium, sed balneum et culinam communicabunt.

II. Qui diaetam cum alio homine communicare, sed mantelia linteaque a curatoribus deversorii cottidie data habere voluerit, quadringentos nobis thaleros et sexaginta quinque (465) dabit (i. e. pro aditu thaleros 150, et pro deversorio thaleros quadragenos quinos singulis noctibus exsolvet).

III. Qui in diaeta sua et propria sine contubernali pernoctare, et mantelia linteaque sua secum ferre voluerit, sescentos nobis thaleros et quadraginta (640) dabit (i. e. pro aditu thaleros 150, et pro deversorio thaleros septuagenos singulis noctibus exsolvet).

IV. Qui in diaeta sua et propria sine contubernali pernoctare, sed mantelia linteaque a curatoribus deversorii cottidie data habere voluerit, septingentos nobis thaleros et decem (710) dabit (i. e. pro aditu thaleros 150, et pro deversorio thaleros octogenos singulis noctibus exsolvet).

Haec deversorii pretia nobis anno 2017 et mense Augusto sunt indicata: fieri igitur potest ut nobis insciis mutentur.

UKY.JPG

DE DEVERSORIIS

Quamquam deversoria nonnulla Lexintoniae exstant, ubi conventiculi participes satis commode mansitare possunt, auctores tamen sumus ut quam plurimi cubicula in discipulorum xenodochio - quod est in agellis Academiae (vel 'Universitatis') Kentukianae situm - quaerant, quippe ubi prope a conventiculi sede (quae est etiam in Academiae finibus posita) pernoctare, pretiumque deversandi minimum exsolvere possint.

 

DE CIBO

Nonnullae popinae, cauponae, ganeae haud magno spatio a conventiculi sede absunt, quas participes conventiculi pedibus adire possint. Huiusmodi popinarum indicem (una cum multis aliis libellis) ad omnes, qui quidem nomina in conventiculum dederint, haud post Idus Iunias mittemus.

 

DE AREIS STATIVIS, UBI VEHICULA SUNT CONSTITUENDA

Si quis ad conventiculum suo et proprio vehiculo vectus raedam suam in Academiae regione constituere voluerit, tesseram ei necesse erit emere, qua vehiculo affixa liceat ei raedam in areis Academiae stativis per totam hebdomadam relinquere.   Quicumque sibi talem tesseram comparare decreverit, ministros areis stativis praefectos telephono adeat, hisce numeris:

859 257 5757

Advenis praeterea licebit usque ad horam quartam postmeridianam, diebus scilicet profestis, ipsam sedem horum ministrorum petere, cuius est haec inscriptio cursualis:

Parking & Transportation Services, 721 Press Avenue, Lexington KY 40508-0571