Scribas ad nos

Ad dextram, scribere ad nos potes. Scribas nomen tuum, cursualem electronicam, et nuntium.

Contact Us

Use the form on the right to contact us. Please include your full name, email address, and your message. 

 

Nomen (name)
Nomen (name)
         

123 Street Avenue, City Town, 99999

(123) 555-6789

email@address.com

 

You can set your address, phone number, email and site description in the settings tab.
Link to read me page with more information.

spring-atd-top.jpg

MMXX-Latine

Conventiculum nostrum anno bis millesimo undevicesimo a mensis Iulii die vicesimo altero (22) usque ad diem undetricesimum (29) prope sedem Academiae Kentukianae agitabitur

Conventiculum nostrum anno bis millesimo vicesimo

a mensis Iulii die vicesimo (20) usque ad diem vicesimum septimum (27)

prope sedem Academiae Kentukianae agitabitur

 

DE CONVENTICULIS NOSTRIS

Eo in primis proposito ad conventicula nostra veniunt tot homines tam iuvenes quam aetate provecti, ut peritiam aliquam ex tempore et Latine de multis argumentis sermocinandi adipiscantur.  Id tantum in ipsis sessionibus agitur ut conventiculi participes facultate Latine loquendi, audiendi, intellegendi, scribendi assuefiant.  In hoc tantum cottidie ab horis matutinis usque ad vespertinas summa opera et contentione incumbitur.  Non solum disseritur et disputatur de litteris deque libris, sed argumenta quoque nostra ad res cottidianas, familiares, domesticas spectant.

Huiusmodi conventicula linguam Latinam discere iam ingredientibus nec ultra elementa prima progressis haud sunt idonea.  Itaque invitantur illi qui monumenta scripta satis bene legere queant, qui verborum constructionem legesque grammaticas magna saltem ex parte compertas habeant. At peritia Latine loquendi nequaquam est necessaria. Etiam homines Latine sermocinandi nondum peritos invitamus, ut colloquiis Latinis nobiscum fruantur.

Credimus sessiones nostras non solum artium liberalium professoribus, sed etiam omnibus, qui aliquam Latine sermocinandi, disputandi, scribendi facultatem consequi cupiant, magno fore subsidio et emolumento.  Prosunt conventicula nostra vel illis qui Latine loqui et scribere sciant, sed occasionem expetant facundiae exercendae commodam et iucundam.  Denique, id quod haud minimi momenti videtur, saepe iis usu venit, qui nostris interfuerint sessionibus, ut postea inveniant scripta sese Latina quodammodo facilius, citius, melius legere et intellegere posse - idque multo maiore cum fructu.

Neque praetermittendum est illud, quod dirigentur colloquia nostra ad normas loquendi et dicendi, quas secuti sunt auctores probati, qui ‘aurei’ et ‘argentei’ nonnumquam appellantur, quorum sermo ad omne argumentum mirum in modum accommodatus atque elegantia quadam insignis esse videatur.  Multum temporis in scriptis auctorum Latinitatis Latine explicandis collocare solemus, ut et colloquia nostra sermone auctorum quodammodo ditentur et colloquiis nostris ad scripta Latina intellegenda iuvemur.

Ad vocabula scilicet in linguam Latinam aetate recentiore inducta confugiendum aliquando est. Hac in re praecones litterarum renatarum optimos, qualis fuit Laurentius Valla, qualis Erasmus Roterodamus, qualis Marcus Antonius Muretus, quales alii permulti, imitari volumus, qui ut proprietates linguae Latinae antiquas servare studebant, ita vocabula quaedam recentiore aevo nata, cum opus fuerat, non gravate usurpabant. Fontes igitur quidam in conventiculo aperientur unde sodales nostri verba recentiora commode mutuentur.  Praeterea quibus sermonibus conveniant vocabula recentiora novatave, quibus sufficiant antiqua, omnes una et coniunctim considerabimus.

Participes

DE DIE PETITIONIBUS ACCIPIENDIS DICTA

Quaesumus ut omnes, quicumque conventiculo interesse constituerint, pecuniam pro aditu ad KALENDAS MAIAS persolvant.  At quo quis maturius rogaverit ut in conventiculum conscribatur, eo verisimilius erit locum ei dari posse.  Nam nobis haud plus sexaginta homines in conventiculum Lexintoniense anno bis millesimo vicesimo licebit admittere.

Scitote nos adeundi pretium iis rependere non posse, qui post pecuniam erogatam consilium ad conventiculum veniendi mutaverint.

DE NOMINIBUS DANDIS

Omnes qui huic conventiculo interesse meditamini ad Terentium Tunberg, linguae Latinae professorem, scribatis oportet, cuius est haec inscriptio cursualis electronica: terence.tunberg@gmail.com.

DE PRETIO ADEUNDI

Quicumque conventiculo interesse voluerit, thaleros nobis centum septuaginta quinque (175) dabit, ut aditum in conventiculum habeat.

conv2.jpg

DE DIE PRIMO

Die conventiculi primo (h. e. mensis Iulii vicesimo) nullae erunt sessiones ordinariae, sed convivium initiale et aditiale (ut sic dicamus) ab hora sexta vespertina ad nonam decimamve celebrabitur, cui convivio ut unusquisque intersit enixe rogamus et obtestamur. Quolibet sermone, sive patrio sive alio, in convivio aditiali licebit comissantibus uti—quamquam auctores sumus ut etiam in primo illo congressu participes, si voluerint, Latine loquantur.  Attamen, convivio aditiali peracto, nihil inter ipsas sessiones dicetur nisi Latine, nullam per totum conventiculum linguam usurpabimus nisi Latinam.

DE AREIS STATIVIS, UBI VEHICULA SUNT CONSTITUENDA

Si quis ad conventiculum suo et proprio vehiculo vectus raedam suam in Academiae regione constituere voluerit, tesseram ei necesse erit emere, qua vehiculo affixa liceat ei raedam in areis Academiae stativis per totam hebdomadam relinquere.   Quicumque sibi talem tesseram comparare decreverit, ministros areis stativis praefectos telephono adeat, hisce numeris:

859 257 5757

Advenis praeterea licebit usque ad horam quartam postmeridianam, diebus scilicet profestis, ipsam sedem horum ministrorum petere, cuius est haec inscriptio cursualis:

Parking & Transportation Services, 721 Press Avenue, Lexington KY 40508-0571

conv3.jpg

DE DEVERSORIIS

Quamquam deversoria nonnulla Lexintoniae exstant, ubi conventiculi participes satis commode mansitare possunt, auctores tamen sumus ut quam plurimi cubicula in discipulorum xenodochiis - quae sunt in agellis Academiae (vel 'Universitatis') Kentukianae sita - quaerant, quippe ubi prope a conventiculi sede (quae est etiam in Academiae finibus posita) pernoctare, pretiumque deversandi minimum exsolvere possint. Quicumque in his discipulorum hospitiis inter conventiculum deversari voluerit, cubiculum vel conclavia in adventum suum paulo aliter hoc anno atque anno anteacto servare debebit: suum enim quisque cubiculum servandum curabit et pecuniam pro deversorio  non  nobis, sed ipsis xenodochiorum curatoribus dabit. Pretia pernoctandi (in deversoriis discipulorum) possunt inspici hoc loco descripta:

http://sch.uky.edu/overnight-accomodations.html

DE CIBO

Nonnullae popinae, cauponae, ganeae haud magno spatio a conventiculi sede absunt, quas participes conventiculi pedibus adire possint. Huiusmodi popinarum indicem (una cum multis aliis libellis) ad omnes, qui quidem nomina in conventiculum dederint, haud post Idus Iunias mittemus.